- ASCETRIA
- ASCETRIAGraece Α᾿ςκήτρια, apud Balsamon. in Can. 63. Trul. Omnibus autem, qui in saecularibus versantur, et iis maxime, qui scenice tractant, viris ac mulieribus, atque etiam his, qui praesunt, interdicimus, ne Monachi habitu vel Ascetriae utantur: Carolo du Fresne Monialis est. Gregorius tamen M. a Moniali distinguere videtur can. de persona 11. qu. 1. Si quts contra aliquem Clericum, Monachum aut Diaconissam aut Monastriam aut Ascetriam habet actionem. Ubi Gloss. Ascetriam, i. e. Inclusam. Hinc eidem Car. du Fresne, Ascetriae sunt feminae continentes, quae a Monachabus differebant, uti Asceterium a Monasterio. a Monachabus scil. quae in solitudinibus domicilia habebant. Has psallere solitas in elationibus funerum, patet ex LL. 45. 48. de Episcop. et Cleric. etc. Eiusmodi autem Ascetrias olim idem pallii genus gestâsse, quod Cratetis uxor Hipparchia, apparet ex Can. 13. Synodi Gangrensis, Si quae mulier, propter ἄςκηςιν, habitum mutat, et pro solito muliebri amictu virilem sumit, anathema sit. Ubi per virilem habitum, pallium intelligi, contra sententiam Balsamonis, recte docti viri statuerunt. Sed hac de re supra plura diximus, in voce Ascetae. Vide quoque infra, in voce Monastria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.